Rozmiar: 15909 bajtów

1355. Oktober 12. Oppeln

Nos Jesco de Gruticz purgravius et Capitulum Opoliense tenore presencium publice profitemur universis quibus fuerit opportunum, Religiosum virum dominum Jacobum prepositum Domus dei cum Mathia molendinatore de Doberna et Petro tabernatore ibidem super manso ibidem in villa Doberna racione dicte Domus dei fore amicabiliter coram nobis concordatum in hunc modum quod Mathias fruges yemales et estivales duobus annis de medio manso, Petrus vero semel et uno anno similiter yemales et estivales de medio manso percipient, et sine omni inpedimento percipere debent. Et deinde dictus mansus ad ipsum prepositum et dictam Dornum dei penitus qualibet sine occasione revertatur. In cuius rei evidenciam presentem literam nostro Sigillo duximus muniendam. Datum Opol secunda feria ante Hedwigis, Anno domini M°. CCC°. quinquagesimo quinto, presentibus discretis viris, Mathia et Johanne Scultetis de Byrcicze, Nicolao dicto Mussink de Wroyndorf et aliis multis.

Mit dem Siegel des Jesco de Gruticz.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów